Théologie

OPERA OMNIA de Franzelin

Deus quippe numquam omnibus et singulis hominibus, qui divinam religionem suscipere tenentur, ipse immediate sese revelavit ; sed se revelans aliquibus hos ipsos constituit suos legatos, ut characteribus divinæ legationis, miraculis potissimum et adimpletis prophetiis, insigniti revelationem divinam promul¬garent aliis cognoscendam et suscipiendam. Completa autem iam revelatione per ipsum Deum manifestatum in carne et per Apo¬stolos, nulli amplius exstant legati huiusmodi, per quos nova hominibus tradatur Revelatio necessaria ad salutem atque omnibus credenda et amplectenda.